1Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua, et insipiens. 2Ubi non est scientia animae, non est bonum: et qui festinus est pedibus, offendet. 3Stultitia hominis supplantat gressus eius: et contra Deum fervet animo suo. 4Divitiae addunt amicos plurimos: a paupere autem et hi, quos habuit, separantur. 5Testis falsus non erit impunitus: et qui mendacia loquitur, non effugiet. 6Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. 7Fratres hominis pauperis oderunt eum: insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit: 8qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona. 9Falsus testis non erit impunitus: et qui loquitur mendacia, peribit. 10Non decent stultum deliciae: nec servum dominari principibus. 11Doctrina viri per patientiam noscitur: et gloria eius est iniqua praetergredi. 12Sicut fremitus leonis, ita et regis ira: et sicut ros super herbam, ita et hilaritas eius. 13Dolor patris, filius stultus: et tecta iugiter perstillantia, litigiosa mulier. 14Domus, et divitiae dantur a parentibus: a Domino autem proprie uxor prudens. 15Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. 16Qui custodit mandatum, custodit animam suam: qui autem negligit viam suam, mortificabitur. 17Foeneratur Domino qui miseretur pauperis: et vicissitudinem suam reddet ei. 18Erudi filium tuum, ne desperes: ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam. 19Qui impatiens est, sustinebit damnum: et cum rapuerit, aliud apponet. 20Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. 21Multae cogitationes in corde viri: voluntas autem Domini permanebit. 22Homo indigens misericors est: et melior est pauper quam vir mendax. 23Timor Domini ad vitam: et in plenitudine commorabitur, absque visitatione pessimi. 24Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. 25Pestilente flagellato stultus sapientior erit: si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. 26Qui affligit patrem, et fugit matrem, ignominiosus est et infelix. 27Non cesses fili audire doctrinam, nec ignores sermones scientiae. 28Testis iniquus deridet iudicium: et os impiorum devorat iniquitatem. 29Parata sunt derisoribus iudicia: et mallei percutientes stultorum corporibus.