1Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum iurgio. 2Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hereditatem dividet. 3Sicut igne probatur argentum, et aurum camino: ita corda probat Dominus. 4Malus obedit linguae iniquae: et fallax obtemperat labiis mendacibus. 5Qui despicit pauperem, exprobrat factori eius: et qui ruina laetatur alterius, non erit impunitus. 6Corona senum filii filiorum: et gloria filiorum patres eorum. 7Non decent stultum verba composita: nec principem labium mentiens. 8Gemma gratissima, expectatio praestolantis: quocumque se vertit, prudenter intelligit. 9Qui celat delictum, quaerit amicitias: qui altero sermone repetit, separat foederatos. 10Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum. 11Semper iurgia quaerit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. 12Expedit magis ursae occurrere raptis foetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. 13Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius. 14Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum: et antequam patiatur contumeliam, iudicium deserit. 15Qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum. 16Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam, quaerit ruinam: et qui evitat discere, incidet in mala. 17Omni tempore diligit qui amicus est: et frater in angustiis comprobatur. 18Stultus homo plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo. 19Qui meditatur discordias, diligit rixas: et qui exaltat os suum, quaerit ruinam. 20Qui perversi cordis est, non inveniet bonum: et qui vertit linguam, incidet in malum. 21Natus est stultus in ignominiam suam: sed nec pater in fatuo laetabitur. 22Animus gaudens aetatem floridam facit: spiritus tristis exiccat ossa. 23Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii. 24In facie prudentis lucet sapientia: oculi stultorum in finibus terrae. 25Ira patris, filius stultus: et dolor matris quae genuit eum. 26Non est bonum, damnum inferre iusto: nec percutere principem, qui recta iudicat. 27Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est: et pretiosi spiritus vir eruditus. 28Stultus quoque si tacuerit, sapiens reputabitur: et si compresserit labia sua, intelligens.