1Hominis est animam praeparare: et Domini gubernare linguam.
2Omnes viae hominis patent oculis eius: spirituum ponderator est Dominus.
3Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.
4Universa propter semetipsum operatus est Dominus: impium quoque ad diem malum.
5Abominatio Domini est omnis arrogans: etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viae bonae, facere iustitiam: accepta est autem apud Deum magis, quam immolare hostias.
6Misericordia et veritate redimitur iniquitas: et in timore Domini declinatur a malo.
7Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem.
8Melius est parum cum iustitia, quam multi fructus cum iniquitate.
9Cor hominis disponit viam suam: sed Domini est dirigere gressus eius.
10Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius.
11Pondus et statera iudicia Domini sunt: et opera eius omnes lapides sacculi.
12Abominabiles regi qui agunt impie: quoniam iustitia firmatur solium.
13Voluntas regum labia iusta: qui recta loquitur, diligetur:
14Indignatio regis, nuncii mortis: et vir sapiens placabit eam.
15In hilaritate vultus regis, vita: et clementia eius quasi imber serotinus.
16Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
17Semita iustorum declinat mala: custos animae suae servat viam suam.
18Contritionem praecedit superbia: et ante ruinam exaltatur spiritus.
19Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
20Eruditus in verbo reperiet bona: et qui sperat in Domino, beatus est.
21Qui sapiens est corde, appellabitur prudens: et qui dulcis eloquio, maiora reperiet.
22Fons vitae eruditio possidentis: doctrina stultorum fatuitas.
23Cor sapientis erudiet os eius: et labiis eius addet gratiam.
24Favus mellis, composita verba: dulcedo animae, sanitas ossium.
25Est via quae videtur homini recta: et novissima eius ducunt ad mortem.
26Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum:
27Vir impius fodit malum, et in labiis eius ignis ardescit.
28Homo perversus suscitat lites: et verbosus separat principes.
29Vir iniquus lactat amicum suum: et ducit eum per viam non bonam.
30Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
31Corona dignitatis senectus, quae in viis iustitiae reperietur.
32Melior est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
33Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.