1Sapiens mulier aedificat domum suam: insipiens extructam quoque manibus destruet. 2Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo, qui infami graditur via. 3In ore stulti virga superbiae: labia autem sapientium custodiunt eos. 4Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est: ubi autem plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. 5Testis fidelis non mentietur: profert autem mendacium dolosus testis. 6Quaerit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina prudentium facilis. 7Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiae. 8Sapientia callidi est intelligere viam suam: et imprudentia stultorum errans. 9Stultis illudet peccatum, et inter iustos morabitur gratia. 10Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus. 11Domus impiorum delebitur: tabernacula vero iustorum germinabunt. 12Est via, quae videtur homini iusta: novissima autem eius deducunt ad mortem. 13Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. 14Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. 15Innocens credit omni verbo: astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni: servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via eius. 16Sapiens timet, et declinat a malo: stultus transilit, et confidit. 17Impatiens operabitur stultitiam: et vir versutus odiosus est. 18Possidebunt parvuli stultitiam, et expectabunt astuti scientiam. 19Iacebunt mali ante bonos: et impii ante portas iustorum. 20Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi. 21Qui despicit proximum suum, peccat: qui autem miseretur pauperis, beatus erit. Qui credit in Domino, misericordiam diligit. 22Errant qui operantur malum: misericordia et veritas praeparant bona. 23In omni opere bono erit abundantia: ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. 24Corona sapientium, divitiae eorum: fatuitas stultorum, imprudentia. 25Liberat animas testis fidelis: et profert mendacia versipellis. 26In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis eius erit spes. 27Timor Domini fons vitae, ut declinet a ruina mortis. 28In multitudine populi dignitas regis: et in paucitate plebis ignominia principis. 29Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam. 30Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium, invidia. 31Qui calumniatur egentem, exprobrat factori eius: honorat autem eum, qui miseretur pauperis. 32In malitia sua expelletur impius: sperat autem iustus in morte sua. 33In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. 34Iustitia elevat gentem: miseros autem facit populos peccatum. 35Acceptus est regi minister intelligens: iracundiam eius inutilis sustinebit.