1Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est. 2Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino: qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit, 3Non roborabitur homo ex impietate: et radix iustorum non commovebitur. 4Mulier diligens, corona est viro suo: et putredo in ossibus eius, quae confusione res dignas gerit. 5Cogitationes iustorum iudicia: et consilia impiorum fraudulenta: 6Verba impiorum insidiantur sanguini: os iustorum liberabit eos. 7Verte impios, et non erunt: domus autem iustorum permanebit. 8Doctrina sua noscitur vir: qui autem vanus et excors est, patebit contemptui. 9Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane. 10Novit iustus iumentorum suorum animas: viscera autem impiorum crudelia. 11Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, stultissimus est. Qui suavis est in vini morationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. 12Desiderium impii monumentum est pessimorum: radix autem iustorum proficiet. 13Propter peccata labiorum ruina proximat malo: effugiet autem iustus de angustia. 14De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei. 15Via stulti recta in oculis eius: qui autem sapiens est, audit consilia. 16Fatuus statim indicat iram suam: qui autem dissimulat iniuriam, callidus est. 17Qui quod novit loquitur, iudex iustitiae est: qui autem mentitur, testis est fraudulentus. 18Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae: lingua autem sapientium sanitas est. 19Labium veritatis firmum erit in perpetuum: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. 20Dolus in corde cogitantium mala: qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. 21Non contristabit iustum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo. 22Abominatio est Domino labia mendacia: qui autem fideliter agunt, placent ei. 23Homo versatus celat scientiam: et cor insipientium provocat stultitiam. 24Manus fortium dominabitur: quae autem remissa est, tributis serviet. 25Moeror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono laetificabitur. 26Qui negligit damnum propter amicum, iustus est: iter autem impiorum decipiet eos. 27Non inveniet fraudulentus lucrum: et substantia hominis erit auri pretium. 28In semita iustitiae, vita: iter autem devium ducit ad mortem.