1Statera dolosa, abominatio est apud Deum: et pondus aequum, voluntas eius.
2Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
3Simplicitas iustorum diriget eos: et supplantatio perversorum vastabit illos.
4Non proderunt divitiae in die ultionis: iustitia autem liberabit a morte.
5Iustitia simplicis diriget viam eius: et in impietate sua corruet impius.
6Iustitia rectorum liberabit eos: et in insidiis suis capientur iniqui.
7Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes: et expectatio solicitorum peribit.
8Iustus de angustia liberatus est: et tradetur impius pro eo.
9Simulator ore decipit amicum suum: iusti autem liberabuntur scientia.
10In bonis iustorum exultabit civitas: et in perditione impiorum erit laudatio.
11Benedictione iustorum exaltabitur civitas: et ore impiorum subvertetur.
12Qui despicit amicum suum, indigens corde est: vir autem prudens tacebit.
13Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est, celat amici commissum.
14Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia.
15Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit.
16Mulier gratiosa inveniet gloriam: et robusti habebunt divitias.
17Benefacit animae suae vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit.
18Impius facit opus instabile: seminanti autem iustitiam merces fidelis.
19Clementia praeparat vitam: et sectatio malorum mortem.
20Abominabile Domino cor pravum: et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant.
21Manus in manu non erit innocens malus: semen autem iustorum salvabitur.
22Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.
23Desiderium iustorum omne bonum est: praestolatio impiorum furor.
24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
25Anima, quae benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
26Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium.
27Bene consurgit diluculo qui quaerit bona: qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
28Qui confidit in divitiis suis, corruet: iusti autem quasi virens folium germinabunt.
29Qui conturbat domum suam, possidebit ventos: et qui stultus est, serviet sapienti.
30Fructus iusti lignum vitae: et qui suscipit animas, sapiens est.
31Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?