1Filius sapiens laetificat patrem: filius vero stultus moestitia est matris suae. 2Nil proderunt thesauri impietatis: iustitia vero liberabit a morte. 3Non affliget Dominus fame animam iusti, et insidias impiorum subvertet. 4Egestatem operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos: idem autem ipse sequitur aves volantes. 5Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit aestate, filius confusionis. 6Benedictio Domini super caput iusti: os autem impiorum operit iniquitas. 7Memoria iusti cum laudibus: et nomen impiorum putrescet. 8Sapiens corde praecepta suscipit: stultus caeditur labiis. 9Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem depravat vias suas, manifestus erit. 10Qui annuit oculo, dabit dolorem: et stultus labiis verberabitur. 11Vena vitae, os iusti: et os impiorum operit iniquitatem. 12Odium suscitat rixas: et universa delicta operit charitas. 13In labiis sapientis invenitur sapientia: et virga in dorso eius qui indiget corde. 14Sapientes abscondunt scientiam: os autem stulti confusioni proximum est. 15Substantia divitis, urbs fortitudinis eius: pavor pauperum, egestas eorum. 16Opus iusti ad vitam: fructus autem impii ad peccatum. 17Via vitae, custodienti disciplinam: qui autem increpationes relinquit, errat. 18Abscondunt odium labia mendacia: qui profert contumeliam, insipiens est. 19In multiloquio non deerit peccatum: qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. 20Argentum electum, lingua iusti: cor autem impiorum pro nihilo. 21Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. 22Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. 23Quasi per risum stultus operatur scelus: sapientia autem est viro prudentia. 24Quod timet impius, veniet super eum: desiderium suum iustus dabitur. 25Quasi tempestas transiens non erit impius: iustus autem quasi fundamentum sempiternum. 26Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum. 27Timor Domini apponet dies: et anni impiorum breviabuntur. 28Expectatio iustorum laetitia: spes autem impiorum peribit. 29Fortitudo simplicis via Domini: et pavor his, qui operantur malum. 30Iustus in aeternum non commovebitur: impii autem non habitabunt super terram. 31Os iusti parturiet sapientiam: lingua pravorum peribit. 32Labia iusti considerant placita: et os impiorum perversa.