1Parabolae Salomonis, filii David, regis Israel. 2Ad sciendam sapientiam, et disciplinam: 3ad intelligenda verba prudentiae: et suscipiendam eruditionem doctrinae, iustitiam, et iudicium, et aequitatem: 4ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia, et intellectus. 5Audiens sapiens, sapientior erit: et intelligens, gubernacula possidebit. 6Animadvertet parabolam, et interpretationem, verba sapientum, et aenigmata eorum. 7Timor Domini principium sapientiae. Sapientiam, atque doctrinam stulti despiciunt. 8Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae: 9ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. 10Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. 11Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra: 12deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum. 13Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis. 14Sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum. 15Fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum. 16Pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. 17Frustra autem iacitur rete ante oculos pennatorum. 18Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. 19Sic semitae omnis avari, animas possidentium rapiunt. 20Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam: 21in capite turbarum clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens: 22Usquequo parvuli diligitis infantiam, et stulti ea, quae sibi sunt noxia, cupient, et imprudentes odibunt scientiam? 23Convertimini ad correptionem meam: en proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. 24Quia vocavi, et renuistis: extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret. 25Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. 26Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id, quod timebatis, advenerit. 27Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit: quando venerit super vos tribulatio, et angustia: 28Tunc invocabunt me, et non exaudiam: mane consurgent, et non invenient me: 29eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, 30nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universae correptioni meae. 31Comedent igitur fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur. 32Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. 33Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.