1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Praecipe filiis Israel, ut eiiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo: 3tam masculum quam feminam eiicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. 4Feceruntque ita filii Israel, et eiecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. 5Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 6Loquere ad filios Israel: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, 7confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper ei, in quem peccaverint. 8Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. 9Omnes quoque primitiae, quas offerunt filii Israel, ad sacerdotem pertinent: 10et quidquid in Sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. 11Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, cuius uxor erraverit, maritumque contemnens 13dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro: 14si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur, 15adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordeaceae: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiae est, et oblatio investigans adulterium. 16Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino. 17assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam. 18Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput eius, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiae: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. 19adiurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi. 20Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro: 21his maledictionibus subiacebis: Det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. 22ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier, Amen, amen. 23Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, 24et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit, 25tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare: ita dumtaxat ut prius, 26pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas. 27Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis, et inflato ventre computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo. 28Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. 29Ista est lex zelotypiae. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, 30maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt: 31maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.