1Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron, 2quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant. 3Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, fecerunt altera die Phase filii Israel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis, 4et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem) 5castrametati sunt in Soccoth. 6Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis. 7Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum. 8Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. 9Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta: ibique castrametati sunt. 10Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super Mare rubrum. Profectique de Mari rubro, 11castrametati sunt in deserto Sin. 12Unde egressi, venerunt in Daphca. 13Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus. 14Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum. 15Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai. 16Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiae. 17Profectique de sepulchris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth. 18Et de Haseroth venerunt in Rethma. 19Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares. 20Unde egressi venerunt in Lebna. 21De Lebna castrametati sunt in Ressa. 22Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha. 23Unde profecti castrametati sunt in monte Sepher. 24Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada. 25Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth. 26Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath. 27De Thahath castrametati sunt in Thare. 28Unde egressi, fixere tentoria in Methca. 29Et de Methca castrametati sunt in Hesmona. 30Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth. 31Et de Moseroth castrametati sunt in Beneiaacan. 32Profectique de Beneiaacan, venerunt in montem Gadgad. 33Unde profecti, castrametati sunt in Ietebatha. 34Et de Ietebatha venerunt in Hebrona. 35Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber. 36Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades. 37Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus Terrae Edom. 38Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor iubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis, 39cum esset annorum centum viginti trium. 40Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in Terram Chanaan venisse filios Israel. 41Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona. 42Unde egressi, venerunt in Phunon. 43Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth. 44Et de Oboth, venerunt in Ieabarim, quae est in finibus Moabitarum. 45Profectique de Ieabarim, fixere tentoria in Dibongad. 46Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim. 47Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo. 48Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Iordanem contra Iericho. 49Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum, 50ubi locutus est Dominus ad Moysen: 51Praecipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem, intrantes Terram Chanaan, 52disperdite cunctos habitatores Terrae illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, 53mundantes terram, et habitantes in ea. ego enim dedi vobis illam in possessionem, 54quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucioribus angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas. Per tribus et familias possessio dividetur. 55Sin autem nolueritis interficere habitatores Terrae: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in Terra habitationis vestrae: 56et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.