1Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. 2Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 3Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur. 4Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. 5Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 6Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, 7et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, 8et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio eius. 9Dabisque dono Levitas 10Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. 11Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, eruntque Levitae mei. 13Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in Terra Aegypti: sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus, mei sunt: ego Dominus. 14Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens: 15Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense, et supra. 16Numeravit Moyses, ut praeceperat Dominus, 17et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. 18Filii Gerson: Lebni et Semei. 19Filii Caath: Amram et Iesaar, Hebron et Oziel. 20Filii Merari: Moholi et Musi. 21De Gerson fuere familiae duae, Lebnitica, et Semeitica: 22quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. 23Hi post tabernaculum metabuntur ad Occidentem 24sub principe Eliasaph filio Lael. 25Et habebunt excubias in tabernaculo foederis, 26ipsum tabernaculum et operimentum eius, tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia eius. 27Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua: 28omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias Sanctuarii, 29et castrametabuntur ad meridianam plagam. 30Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel: 31et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa Sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque huiuscemodi supellectilem. 32Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiae Sanctuarii. 33At vero de Merari erunt populi Moholitae et Musitae recensiti per nomina sua: 34omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. 35Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur. 36Erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes, et columnae ac bases earum, et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent: 37columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. 38Castrametabuntur ante tabernaculum foederis, idest ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam Sanctuarii in medio filiorum Israel. quisquis alienus accesserit, morietur. 39Omnes Levitae, quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. 40Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. 41Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel, ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel. 42Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, primogenitos filiorum Israel. 43et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. 44Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 45Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitae mei. ego sum Dominus. 46In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, 47accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram Sanctuarii. Siclus habet viginti obolos. 48Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt. 49Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerat a Levitis 50pro primogenitis filiorum Israel, mille trecentorum sexagintaquinque siclorum iuxta pondus Sanctuarii, 51et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus.