1Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. 2Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: 3et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, 4unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem: 5et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi, 6praeter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis. eisdem ceremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. 7Decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. 8Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 9et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, 10decimam decimae per agnos singulos, qui sunt simul agni septem: 11et hircum pro peccato, absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. 12Quintadecima vero die mensis septimi, quae vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus. 13offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim: 14et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim: et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, 15et decimam decimae agnis singulis, qui sunt simul agni quattuordecim: 16et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine eius. 17In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim: 18sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: 19et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine eius. 20Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim: 21sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: 22et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine eius. 23Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim: 24sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: 25et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine. 26Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim: 27sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: 28et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine. 29Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim: 30sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: 31et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine. 32Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim: 33sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: 34et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine. 35Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, 36offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 37sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: 38et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine. 39Haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris: praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.