1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae. 3nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas eorum familias continebit: 4ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquar ad te. 5quem ex his elegero, germinabit virga eius: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant. 6Locutusque est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron. 7Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii: 8sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. 9Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque et receperunt singuli virgas suas. 10Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur. 11Fecitque Moyses sicut praeceperat Dominus. 12Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes peribimus. 13quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?