1Profectusque est populus de Haseroth fixis tentoriis in deserto Pharan. 2ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 3Mitte viros, qui considerent Terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus, ex principibus. 4Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. 5De tribu Ruben, Sammua filium Zechur. 6De tribu Simeon, Saphat filium Huri. 7De tribu Iuda, Caleb filium Iephone. 8De tribu Issachar, Igal filium Ioseph. 9De tribu Ephraim, Osee filium Nun. 10De tribu Beniamin, Phalti filium Raphu. 11De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi. 12De tribu Ioseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi. 13De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli. 14De tribu Aser, Sthur filium Michael. 15De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi. 16De tribu Gad, Guel filium Machi. 17haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam Terram: vocavitque Osee filium Nun, Iosue. 18misit ergo eos Moyses ad considerandam Terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes, 19considerate Terram, qualis sit: et populum qui habitator est eius, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures: 20ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratae an absque muris: 21humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus Terrae. Erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt. 22Cumque ascendissent, exploraverunt Terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. 23Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac. nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est. 24Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt: 25qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israel. 26Reversique exploratores Terrae post quadraginta dies, omni regione circuita, 27venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus Terrae: 28et narraverunt, dicentes: Venimus in Terram, ad quam misisti nos, quae revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest: 29sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. 30Amalec habitat in meridie, Hethaeus et Iebusaeus et Amorrhaeus in montanis: Chananaeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis. 31Inter haec Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus Terram, quoniam poterimus obtinere eam. 32Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. 33Detraxeruntque Terrae, quam inspexerant, apud filios Israel, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, procerae staturae est. 34Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati, quasi locustae videbamur.