1Nunc vastaberis filia latronis: obsidionem posuerunt super nos, in virga percutient maxillam iudicis Israel. 2ET TU BETHLEHEM Ephrata parvulus es in millibus Iuda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis. 3Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet: et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel. 4Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae. 5Et erit iste pax: cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit domibus nostris: et suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates homines: 6Et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis eius: et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris. 7Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillae super herbam, quae non expectat virum, et non praestolatur filios hominum. 8Et erunt reliquiae Iacob in Gentibus in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum: qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit, non est qui eruat. 9Et exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. 10Et erit in die illa, dicit Dominus: Auferam equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas. 11Et perdam civitates terrae tuae, et destruam omnes munitiones tuas, et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te. 12Et perire faciam sculptilia tua, et statuas tuas de medio tui: et non adorabis ultra opera manuum tuarum. 13Et evellam lucos tuos de medio tui: et conteram civitates tuas. 14Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae non audierunt.