1Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. 2In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. 3Quid autem vides festucam in oculo fratris tui: et trabem in oculo tuo non vides? 4Aut quomodo dicis fratri tuo: Frater sine eiiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? 5Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui. 6Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. 7Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. 8Omnis enim, qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur. 9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? 10Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? 11Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se? 12Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex, et Prophetae. 13Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. 14Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam: et pauci sunt, qui inveniunt eam! 15Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: 16a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? 17Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. 18Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere: 19Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 20Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. 21Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. 22Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? 23Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem. 24Omnis ergo, qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram, 25et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra petram. 26Et omnis, qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam: 27et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. 28Et factum est: cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina eius. 29Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae, et Pharisaei.