1Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. 2Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3Et accedens tentator dixit ei: Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. 5Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, 6et dixit ei: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, ut in manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 7Ait illi Iesus rursum: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. 8Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, 9et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. 10Tunc dicit ei Iesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 11Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. 12Cum autem audisset Iesus quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam: 13et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: 14ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: 15Terra Zabulon, et terra Nephtalim, via maris trans Iordanem, Galilaeae gentium: 16populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. 17Exinde coepit Iesus praedicare, et dicere: Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum caelorum. 18Ambulans autem Iesus iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare, (erant enim piscatores) 19et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 20At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. 21Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos. 22Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. 23Et circuibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. 24Et abiit opinio eius in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos: 25et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et de Ierosolymis, et de Iudaea, et de trans Iordanem.