1In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae, 2et dicens: Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum caelorum. 3Hic est enim, de quo dictum est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius. 4Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locustae, et mel silvestre. 5Tunc exibat ad eum Ierosolyma, et omnis Iudaea, et omnis regio circa Iordanem; 6et baptizabantur ab eo in Iordane, confitentes peccata sua. 7Videns autem multos Pharisaeorum, et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? 8Facite ergo fructum dignum poenitentiae. 9Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. 10Iam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 11Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igne. 12Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igne inextinguibili. 13Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. 14Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? 15Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum. 16Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli: et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. 17Et ecce vox de caelis dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.