1Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulchrum. 2Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: 3erat autem aspectus eius sicut fulgur: et vestimenta eius sicut nix. 4Prae timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. 5Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. 6non est hic: surrexit enim, sicut dixit. venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus. 7Et cito euntes, dicite discipulis eius quia surrexit: et ecce praecedet vos in Galilaeam: ibi eum videbitis. ecce praedixi vobis. 8Et exierunt cito de monumento cum timore, et gaudio magno, currentes nunciare discipulis eius. 9Et ecce Iesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. 10Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. ite, nunciare fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. 11Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nunciaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant. 12Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, 13dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. 14Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. 15At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos, usque in hodiernum diem. 16Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat illis Iesus. 17Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. 18Et accedens Iesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo, et in terra. 19euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: 20docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.