1Et factum est: cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: 2Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. 3Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: 4et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent, et occiderent. 5Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. 6Cum autem Iesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, 7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. 8Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: Ut quid perditio haec? 9potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. 10Sciens autem Iesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. 11nam semper pauperes habebitis vobiscum: me autem non semper habebitis. 12Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum: ad sepeliendum me fecit. 13Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. 14Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum: 15et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. 16Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. 17Prima autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? 18At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quendam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. 19Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha. 20Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. 21Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. 22Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? 23At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. 24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur: bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. 25Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. 26Coenantibus autem eis, accepit Iesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. 27Et accipiens calicem gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. 28Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. 29Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. 30Et hymno dicto, exierunt in Montem oliveti. 31Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. 32Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. 33Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. 34Ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. 35Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. 36Tunc venit Iesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. 37Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse. 38Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. 39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. 40Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum. 41Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. 42Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. 43Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. 44Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. 45Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite iam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 46Surgite eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. 47Adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis, et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. 48Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. 49Et confestim accedens ad Iesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum. 50Dixitque illi Iesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum. 51Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. 52Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum. omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. 53An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? 54Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? 55In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. 56Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. 57At illi tenentes Iesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi Scribae et seniores convenerant. 58Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. 59Principes autem sacerdotum, et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent: 60et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, 61et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. 62Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quae isti adversum te testificantur? 63Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei. 64Dicit illi Iesus: Tu dixisti. verumtamen dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli. 65Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: 66quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. 67Tunc expuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem eius dederunt, 68dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? 69Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Iesu Galilaeo eras. 70At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis. 71Exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his, qui erant ibi: Et hic erat cum Iesu Nazareno. 72Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem. 73Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. 74Tunc coepit detestari, et iurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. 75Et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: Prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.