1Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus: quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso, et sponsae. 2Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes: 3sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum: 4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. 5Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. 6Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. 7Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. 8Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostrae extinguuntur. 9Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. 10Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. 11Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. 12At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. 13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. 14Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. 15Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. 16Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. 17Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. 18Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. 19Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. 20Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. 21Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. 22Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. 23Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. 24Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: 25et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. 26Respondens autem dominus eius, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: 27oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, ut veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. 28Tollite itaque ab eo talentum, et date ei, qui habet decem talenta. 29omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem, qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. 30Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium. 31Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli eius cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae: 32et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hoedis: 33et statuet oves quidem a dextris suis, hoedos autem a sinistris. 34Tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. 35esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: 36nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. 37Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? 38quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? 39aut quando te vidimus infirmum: aut in carcere, et venimus ad te? 40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. 41Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius. 42esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum: 43hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me. 44Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? 45Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. 46Et ibunt hi in supplicium aeternum: iusti autem in vitam aeternam.