1Et factum est, cum consummasset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Iudaeae trans Iordanem, 2et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. 3Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? 4Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum, et feminam fecit eos? et dixit: 5Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 6itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. 7Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? 8Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. 9Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur: et qui dimissam duxerit, moechatur. 10Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. 11Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat. 13Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. 14Iesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum caelorum. 15Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. 16Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? 17Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. 18Dicit illi: Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies: Non adulterabis: Non facies furtum: Non falsum testimonium dices: 19Honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. 20Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi, quid adhuc mihi deest? 21Ait illi Iesus: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me. 22Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. 23Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum. 24Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. 25Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? 26Aspiciens autem Iesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. 27Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? 28Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. 29Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. 30Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.