1Et conveniunt ad eum Pharisaei, et quidam de Scribis, venientes ab Ierosolymis. 2Et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, idest non lotis, manducare panes, vituperaverunt. 3Pharisaei enim, et omnes Iudaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum: 4et a foro venientes nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum: 5et interrogabant eum Pharisaei, et Scribae: Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? 6At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. 7in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et praecepta hominum. 8Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditiones hominum, baptismata urceorum, et calicum: et alia similia his facitis multa. 9Et dicebat illis: Bene irritum fecistis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. 10Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 11Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban, (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: 12et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, 13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia huiusmodi multa facitis. 14Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. 15Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quae de homine procedunt illa sunt, quae coinquinant hominem. 16Si quis habet aures audiendi, audiat. 17Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. 18Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum coinquinare: 19quia non intrat in cor eius, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas? 20Dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa coinquinant hominem. 21Abintus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, 22furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. 23Omnia haec mala abintus procedunt, et coinquinant hominem. 24Et inde surgens abiit in fines Tyri, et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. 25Mulier enim statim ut audivit de eo, cuius filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes eius. 26Erat enim mulier Gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium eiiceret de filia eius. 27Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 28At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. 29Et ait illi: Propter hunc sermonem vade, exiit daemonium a filia tua. 30Et cum abiisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum, et daemonium exiisse. 31Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad Mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. 32Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. 33Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius: et expuens, tetigit linguam eius: 34et suscipiens in caelum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperire. 35Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. 36Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant: 37et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.