1Et iterum coepit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat: 2et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua: 3Audite: ecce exiit seminans ad seminandum. 4Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt illud. 5Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae: 6et quando exortus est sol, exaestuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit. 7Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinae, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. 8Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem, et crescentem, et afferebat unum trigesimum, unum sexagesimum, et unum centesimum. 9Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat. 10Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui cum eo erant duodecim, parabolam. 11Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt: 12ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata. 13Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? et quomodo omnes parabolas cognoscetis? 14Qui seminat, verbum seminat. 15Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. 16Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: 17et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. 18Et alii sunt, qui in spinas seminantur: hi sunt, qui verbum audiunt, 19et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. 20Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum trigesimum, unum sexagesimum, et unum centesimum. 21Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? 22Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, quod non in palam veniat. 23Si quis habet aures audiendi, audiat. 24Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adiicietur vobis. 25Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. 26Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram, 27et dormiat, et exurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. 28Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. 29Et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. 30Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolae comparabimus illud? 31Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra: 32et cum natum fuerit, ascendit in arborem, et fit maius omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare. 33Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: 34sine parabola autem non loquebatur eis. seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. 35Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra. 36Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliae naves erant cum illo. 37Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. 38Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? 39Et exurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. 40Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?