1Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Iesum. 2Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. 3Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? 4Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. 5Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. 6Qui dicit illis: Nolite expavescere: Iesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. 7Sed ite, dicite discipulis eius, et Petro quia praecedet vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. 8At illae exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim. 9Surgens autem Iesus mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua eiecerat septem daemonia. 10Illa vadens nunciavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus, et flentibus. 11Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. 12Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: 13et illi euntes nunciaverunt ceteris: nec illis crediderunt. 14Novissime autem recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. 15Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. 16Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. 17Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia eiicient: linguis loquentur novis: 18serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt. 19Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei. 20Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.