1Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. 2Vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo. 3Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper, plus quam omnes misit. 4Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo, quo deest illi, omnem victum suum, quem habuit, misit. 5Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus, et donis ornatum esset, dixit: 6Haec, quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. 7Interrogaverunt autem illum, dicentes: Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient? 8Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. 9Cum autem audieritis proelia, et seditiones, nolite terreri: oportet enim primum haec fieri, sed nondum statim finis. 10Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. 11Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt. 12Sed ante haec omnia iniicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas, et custodias, trahentes ad reges, et praesides propter nomen meum: 13continget autem vobis in testimonium. 14Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. 15ego enim dabo vobis os, et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii vestri. 16Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: 17et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum: 18et capillus de capite vestro non peribit. 19In patientia vestra possidebitis animas vestras. 20Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius: 21tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes: et qui in medio eius, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam. 22quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt. 23Vae autem praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus. erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. 24Et cadent in ore gladii: et captivi ducentur in omnes Gentes. et Ierusalem calcabitur a Gentibus: donec impleantur tempora nationum. 25Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura Gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum: 26arescentibus hominibus prae timore, et expectatione, quae supervenient universo orbi: nam virtutes caelorum movebuntur: 27et tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna, et maiestate. 28His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. 29Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores: 30cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. 31Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. 33Caelum, et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. 34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae: et superveniat in vos repentina dies illa: 35tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. 36Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis. 37Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte, qui vocatur Oliveti. 38Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.