1Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. 2Haec descriptio prima, facta est a praeside Syriae Cyrino: 3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo, et familia David, 5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. 6Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. 7Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat ei locus in diversorio. 8Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. 9Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: 11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David. 12Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. 13Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium: 14Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. 15Et factum est, ut discesserunt ab eis Angeli in caelum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque ad Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. 16Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Ioseph, et infantem positum in praesepio. 17Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. 18Et omnes, qui audierunt, mirati sunt: et de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. 19Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. 20Et reversi sunt pastores glorificantes, et laudantes Deum in omnibus, quae audierant, et viderant sicut dictum est ad illos. 21Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer: vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo prius quam in utero conciperetur. 22Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi, tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino, 23sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. 24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum, aut duos pullos columbarum. 25Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus, et timoratus, expectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo. 26Et responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. 27Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo: 28et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum, et dixit: 29Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: 30Quia viderunt oculi mei salutare tuum, 31Quod parasti ante faciem omnium populorum. 32Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. 33Et erat pater et mater eius mirantes super his, quae dicebantur de illo. 34Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel: et in signum, cui contradicetur: 35et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. 36Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. 37Et haec vidua erat usque ad annos octoginta quattuor: quae non discedebat de templo, ieiuniis, et obsecrationibus serviens nocte, ac die. 38Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui expectabant redemptionem Israel. 39Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. 40Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. 41Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem, in die sollemni Paschae. 42Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Ierosolymam secundum consuetudinem diei festi, 43consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. 44Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos, et notos. 45Et non invenientes, regressi sunt in Ierusalem, requirentes eum. 46Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. 47Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia, et responsis eius. 48Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus, et ego dolentes quaerebamus te. 49Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his, quae patris mei sunt, oportet me esse? 50Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad eos. 51Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo. 52Et Iesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum, et homines.