1Aderant autem quidam ipso in tempore, nunciantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? 3Non, dico vobis: sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. 4Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? 5Non, dico vobis: sed si poenitentiam non habueritis, omnes similiter peribitis. 6Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. 7Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? 8At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora: 9et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. 10Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. 11Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. 12Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. 13Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. 14Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus: dicebat turbae: Sex dies sunt, in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. 15Respondens autem ad illum Dominus dixit: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? 16Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit satanas, ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? 17Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius: et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo. 18Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? 19Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres caeli requieverunt in ramis eius. 20Et iterum dixit: Cui simile aestimabo regnum Dei? 21Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum. 22Et ibat per civitates, et castella docens, et iter faciens in Ierusalem. 23Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: 24Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt. 25Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: 26tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. 27Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. 28Ibi erit fletus, et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Iacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. 29Et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro, et accumbent in regno Dei. 30Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi. 31In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. 32Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. 33Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Ierusalem. 34Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos, qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? 35Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.