1Multis autem turbis concurrentibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. 2Nihil enim opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. 3Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. 4Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. 5Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. ita dico vobis, hunc timete. 6Nonne quinque passeres vaeneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? 7Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos: 8Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei: 9qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei. 10Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem, qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur. 11Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite soliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis. 12Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere. 13Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem. 14At ille dixit ei: Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos? 15Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet. 16Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit: 17et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? 18Et dixit: Hoc faciam: Destruam horrea mea, et maiora faciam: et illuc congregabo omnia, quae nata sunt mihi, et bona mea, 19et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. 20Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cuius erunt? 21Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. 22Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis: Nolite soliciti esse animae vestrae quid manducetis: neque corpori quid induamini. 23Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum. 24Considerate corvos quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? 25Quis autem vestrum cogitando potest adiicere ad staturam suam cubitum unum? 26Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris soliciti estis? 27Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. 28Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillae fidei? 29Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli: 30haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. 31Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec omnia adiicientur vobis. 32Nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum. 33Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. 34Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. 35Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, 36et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit, et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37Beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. 38Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. 39Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 40Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. 41Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam: an et ad omnes? 42Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43Beatus ille servus, quem cum venerit dominus, invenerit ita facientem. 44Vere dico vobis, quoniam supra omnia, quae possidet, constituet illum. 45Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: 46veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet. 47Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non se praeparavit, et non facit secundum voluntatem eius, vapulabit multis: 48qui autem non cognovit, et fecit digna, plagis vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. 49Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? 50Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usquedum perficiatur? 51Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem: 52erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres 53dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. 54Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit. 55Et cum austrum flantem, dicitis: Quia aestus erit: et fit. 56Hypocritae faciem caeli, et terrae nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? 57Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est? 58Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.