1Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Ioannes discipulos suos. 2Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in coelo, et in terra. 3Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. 4Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. 5Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, 6quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum, 7et ille deintus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi. 8Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. 9Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 10Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur. 11Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem: numquid pro pisce serpentem dabit illi? 12Aut si petierit ovum: numquid porriget illi scorpionem? 13Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester coelestis de caelo dabit spiritum bonum petentibus se? 14Et erat eiiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum eiecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. 15Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia. 16Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo. 17Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. 18Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum eius? quia dicitis in Beelzebub me eiicere daemonia. 19Si autem ego in Beelzebub eiicio daemonia: filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. 20Porro si in digito Dei eiicio daemonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. 21Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia, quae possidet. 22Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. 23Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit. 24Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. 25Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam. 26Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. 27Factum est autem, cum haec diceret: extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti. 28At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. 29Turbis autem concurrentibus coepit dicere: Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. 30Nam sicut fuit Ionas signum Ninivitis: ita erit et Filius hominis generationi isti. 31Regina Austri surget in iudicio cum viris generationis huius, et condemnabit illos: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. 32Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus quam Ionas hic. 33Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. 34Lucerna corporis tui, est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. 35Vide ergo ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. 36Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. 37Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se. Iesus autem ingressus recubuit. 38Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. 39Et ait Dominus ad illum: Nunc vos Pharisaei quod deforis est calicis, et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina, et iniquitate. 40Stulti nonne qui fecit quod deforis est, etiam id, quod deintus est, fecit? 41Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. 42Sed vae vobis Pharisaeis, qui decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis iudicium, et charitatem Dei: haec autem oportuit facere, et illa non omittere. 43Vae vobis Pharisaeis, qui diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. 44Vae vobis, qui estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt. 45Respondens autem quidam ex Legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis. 46At ille ait: Et vobis Legisperitis vae: quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. 47Vae vobis, qui aedificatis monumenta Prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. 48Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra. 49Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos Prophetas, et Apostolos, et ex illis occident, et persequentur: 50ut inquiratur sanguis omnium Prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, 51a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare, et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. 52Vae vobis Legisperitis, qui tulistis clavem scientiae, ipsi non introistis, et eos, qui introibant, prohibuistis. 53Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt Pharisaei, et Legisperiti graviter insistere, et os eius opprimere de multis, 54insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore eius, ut accusarent eum.