1Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos. et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem, et locum, quo erat ipse venturus. 2Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. 3Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. 4Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. 5In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: 6et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. 7In eadem autem domo manete edentes, et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis: 9et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. 10In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas eius, dicite: 11Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. 12Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati. 13Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida: quia si in Tyro, et Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere sedentes poeniterent. 14Verumtamen Tyro, et Sidoni remissius erit in iudicio, quam vobis. 15Et tu Capharnaum usque ad caelum exaltata, usque ad infernum demergeris. 16Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. 17Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo. 18Et ait illis: Videbam satanam sicut fulgor de caelo cadentem. 19Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. 20Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis. 21In ipsa hora exultavit in Spiritu sancto, et dixit: Confiteor tibi pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. 22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 23Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi, qui vident quae vos videtis. 24Dico enim vobis, quod multi prophetae, et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. 25Et ecce quidam Legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? 26At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? 27Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. 28Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives. 29Ille autem volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus? 30Suspiciens autem Iesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto. 31Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit. 32Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. 33Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. 34Et appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum, et vinum: et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit. 35Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. 36Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? 37At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Iesus: Vade, et tu fac similiter. 38Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quaedam Martha nomine, excepit illum in domum suam, 39et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. 40Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi, ut me adiuvet. 41Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, solicita es, et turbaris erga plurima. 42Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.