1Haec quoque lex hostiae pro delicto, Sancta sanctorum est: 2idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis eius per gyrum altaris fundetur. 3Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia: 4Duos renunculos, et pinguedinem quae iuxta ilia est, reticulumque iecoris cum renunculis. 5et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. 6Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. 7Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiae lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. 8Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem eius. 9Et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis a quo offertur: 10sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura aequa per singulos dividentur. 11Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino. 12Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: 13panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quae immolatur pro pacificis: 14ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem. 15cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. 16Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est: 17quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. 18si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminaverit, praevaricationis rea erit. 19Caro, quae aliquod tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea. 20Anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis. 21Et quae tetigerit immunditiam hominis, vel iumenti, sive omnis rei, quae polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis. 22Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 23Loquere filiis Israel: Adipem ovis, et bovis, et caprae non comedetis. 24Adipem cadaveris morticini, et eius animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. 25Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. 26Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. 27Omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis. 28Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 29Loquere filiis Israel, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta eius. 30tenebit manibus adipem hostiae, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, 31qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron, et filiorum eius. 32armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. 33Qui obtulerit sanguinem et adipem, filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. 34Pectusculum enim elevationis, et armum separationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis eius lege perpetua, ab omni populo Israel. 35Haec est unctio Aaron et filiorum eius in ceremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, 36et quae praecepit eis dari Dominus a filiis Israel religione perpetua in generationibus suis. 37Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis: 38quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.