1Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2Anima quae peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei eius creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, 3sive rem perditam invenerit, et inficians insuper peieraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines, 4convicta delicti, reddet 5omnia quae per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. 6Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, iuxta aestimationem, mensuramque delicti: 7qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccavit. 8Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 9Praecipe Aaron et filiis eius: Haec est lex holocausti: Cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis in eodem altari erit. 10vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens iuxta altare, 11spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. 12Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subiiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. 13Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. 14Haec est lex sacrificii et libamentorum, quae offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. 15Tollet sacerdos pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum tus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino: 16reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco Sanctuarii tabernaculi. 17Ideo autem non fermentabitur, quia pars eius in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. 18Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini. omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur. 19Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 20Haec est oblatio Aaron, et filiorum eius, quam offerre debent Domino in die unctionis suae. Decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno, medium eius mane, et medium eius vespere: 21quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino 22sacerdos, qui iure patri successerit, et tota cremabitur in altari. 23Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. 24Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : 25Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex hostiae pro peccato: In loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. 26Sacerdos qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi. 27Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto. 28Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur. quod si vas aeneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. 29Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus eius, quia Sanctum sanctorum est. 30Hostia enim quae caeditur pro peccato, cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in Sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.