1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis sanctas. 3Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus. omne opus non facietis in eo. sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris. 4Hae sunt ergo feriae Domini sanctae, quas celebrare debetis temporibus suis. 5Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: 6et quintadecima die mensis huius, sollemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. 7dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo: 8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo. 9Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 10Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae ad sacerdotem: 11qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die Sabbati, et sanctificabit illum. 12Atque in eodem die quo manipulus consecratur, caedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini. 13Et libamenta offerentur cum eo, duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. 14Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro. Praeceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. 15Numerabitis ergo ab altero die Sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, 16usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino 17ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domini. 18Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. 19Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. 20Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum eius. 21Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris. 22Postquam autem messueritis segetem terrae vestrae, nec secabitis eam usque ad solum: nec remanentes spicas colligetis, sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester. 23Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 24Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: 25omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino. 26Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 27Decimo die mensis huius septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. 28Omne opus servile non facietis in tempore diei huius: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. 29Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis: 30et quae operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo. 31Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris. 32sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: A vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. 33Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 34Loquere filiis Israel: A quintodecimo die mensis huius septimi, erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino. 35Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo. 36Et septem diebus offeretis holocausta Domino. dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim coetus atque collectae: omne opus servile non facietis in eo. 37Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei: 38exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quae offeretis ex voto, vel quae sponte tribuetis Domino. 39A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis ferias Domini septem diebus. die primo et die octavo erit sabbatum, id est requies. 40Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabimini coram Domino Deo vestro. 41celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum. legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, 42et habitabitis in umbraculis septem diebus. omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis: 43ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de Terra Aegypti. ego Dominus Deus vester. 44Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.