1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 2Loquimini filiis Israel, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. 3Et tunc iudicabitur huic vitio subiacere, cum per singula momenta adhaeserit carni eius, atque concreverit foedus humor. 4Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit. 5Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 6Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 7Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 8Si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 9Sagma, super quod sederit, immundum erit: 10et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 11Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 12Vas fictile quod tetigerit, confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua. 13Si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. 14Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbae, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti. 15qui faciet unum pro peccato, et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui. 16Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum: et immundus erit usque ad vesperum. 17Vestem et pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum. 18Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum. 19Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. 20Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum: 21et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae, polluetur. 22Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 23Omne vas, super quod illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum. 24Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus: et omne stratum, in quo dormierit, polluetur. 25Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subiacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo. 26omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit. 27quicumque tetigerit eam, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam. 28Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suae: 29et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum ad ostium tabernaculi testimonii: 30qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiae eius. 31Docebitis ergo filios Israel ut caveant immunditias, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos. 32Ista est lex eius, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu, 33et quae menstruis temporibus separatur, vel quae iugi fluit sanguine, et hominis, qui dormierit cum ea.