1Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens: 2Homo, in cuius cute et carne ortus fuerit diversus color sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum eius. 3Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem. ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua; plaga leprae est, et ad arbitrium eius separabitur. 4Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus, 5et considerabit die septimo: et siquidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. 6Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit. 7Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiae, iterum lepra creverit; adducetur ad eum, 8et immunditiae condemnabitur. 9Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, 10et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit: 11lepra vetustissima iudicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuae immunditiae est. 12Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, 13considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima iudicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. 14Quando vero caro vivens in eo apparuerit, 15tunc sacerdotis iudicio polluetur, et inter immundos reputabitur. caro enim viva si lepra aspergitur, immunda est. 16Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit, 17considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet. 18Caro autem et cutis in qua ulcus natum est et sanatum, 19et in loco hulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem: 20qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in hulcere. 21Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus. 22et si quidem creverit, adiudicabit eum leprae. 23sin autem steterit in loco suo, hulceris est cicatrix, et homo mundus erit. 24Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem, 25considerabit eam sacerdos, et ecce versa est in alborem, et locus eius reliqua cute est humilior: contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est. 26Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus, 27et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum. 28sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturae. 29Vir, sive mulier, in cuius capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos. 30et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior; contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbae est. 31Sin autem viderit locum maculae aequalem vicinae carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus, 32et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagae carni reliquae aequalis: 33radetur homo absque loco maculae, et includetur septem diebus aliis. 34Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum, lotisque vestibus suis mundus erit. 35Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute, 36non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est. 37Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronunciet mundum. 38Vir, sive mulier, in cuius cute candor apparuerit, 39intuebitur eos sacerdos. si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum. 40Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus et mundus est: 41et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est. 42Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus, 43et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiae leprae, quae orta est in calvitio. 44Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis, 45habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit. 46Omni tempore quo leprosus est, et immundus, solus habitabit extra castra. 47Vestis lanea sive linea, quae lepram habuerit 48in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, 49si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti. 50qui consideratam recludet septem diebus: 51et die septimo rursus aspiciens si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum iudicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa: 52et idcirco comburetur flammis. 53Quod si eam viderit non crevisse, 54praecipiet, et lavabunt id, in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis. 55Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum iudicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum, lepra. 56Sin autem obscurior fuerit locus leprae, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet. 57Quod si ultra apparuerit in his locis, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga: debet igne comburi. 58si cessaverit, lavabit aqua ea, quae pura sunt, secundo, et munda erunt. 59Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat, vel contaminari.