1Vocavit autem Dominus Moysen et locutus est ei de tabernaculo testimonii, dicens: 2Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas, 3si holocaustum fuerit eius oblatio, ac de armento; masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: 4ponetque manus super caput hostiae, et acceptabilis erit, atque in expiationem eius proficiens. 5immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotis sanguinem eius, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi. 6detractaque pelle hostiae, artus in frusta concident, 7et subiicient in altari ignem, strue lignorum ante composita: 8et membra quae sunt caesa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quae adhaerent iecori, 9intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino. 10Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum agnum anniculum, et absque macula offeret: 11immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad Aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum: 12dividentque membra, caput, et omnia quae adhaerent iecori: et ponent super ligna, quibus subiiciendus est ignis: 13intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. 14Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbae, 15offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris: 16vesiculam vero gutturis, et plumas proiiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, 17confringetque ascellas eius, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.