1Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel, et possederunt Terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem Orientalem plagam, quae respicit solitudinem. 2Sehon rex Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et mediae partis in valle, dimidiaeque Galaad, usque ad torrentem Ieboc, qui est terminus filiorum Ammon. 3et a solitudine usque ad Mare Ceneroth contra Orientem, et usque ad Mare deserti, quod est mare salsissimum, ad Orientalem plagam per viam quae ducit Bethsimoth: et ab australi parte, quae subiacet Asedoth, Phasga. 4Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos 5Gessuri, et Machati, et dimidiae partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon. 6Moyses famulus Domini, et filii Israel percusserunt eos, tradiditque Terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse. 7Hi sunt reges Terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad Occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem, cuius pars ascendit in Seir: tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas, 8tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Aseroth, et in solitudine, ac in meridie Hethaeus fuit et Amorrhaeus, Chananaeus et Pherezaeus, Hevaeus et Iebusaeus. 9Rex Iericho unus: rex Hai, quae est ex latere Bethel, unus: 10rex Ierusalem unus, rex Hebron unus, 11rex Ierimoth unus, rex Lachis unus, 12rex Eglon unus, rex Gazer unus, 13rex Dabir unus, rex Gader unus, 14rex Herma unus, rex Hered unus, 15rex Lebna unus, rex Adullam unus, 16rex Maceda unus, rex Bethel unus, 17rex Taphua unus, rex Opher unus, 18rex Aphec unus, rex Saron unus, 19rex Madon unus, rex Asor unus, 20rex Semeron unus, rex Achsaph unus, 21rex Thenac unus, rex Mageddo unus, 22rex Cades unus, rex Iachanan Carmeli unus, 23rex Dor, et provinciae Dor unus, rex Gentium Galgal unus, 24rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.