1Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quod Iesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Ioannes, 2(quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius) 3reliquit Iudaeam, et abiit iterum in Galilaeam. 4oportebat autem eum transire per mediam Samariam. 5Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar: iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo. 6Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora autem erat quasi sexta. 7Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: Da mihi bibere. 8(Discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent.) 9Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. 10Respondit Iesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere: tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. 11Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? 12Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius? 13Respondit Iesus, et dixit ei: Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: 14sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. 15Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam: neque veniam huc haurire. 16Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. 17Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Iesus: Bene dixisti, quia non habeo virum: 18quinque enim viros habuisti, et hunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. 19Dicit ei mulier: Domine, video quia Propheta es tu. 20Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Ierosolymis est locus, ubi adorare oportet. 21Dicit ei Iesus: Mulier crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis Patrem. 22Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. 23Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. 24Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. 25Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit, (qui dicitur Christus.) cum ergo venerit ille, nobis annunciabit omnia. 26Dicit ei Iesus: Ego sum, qui loquor tecum. 27Et continuo venerunt discipuli eius: et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris, aut quid loqueris cum ea? 28Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: 29Venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus? 30Exierunt ergo de civitate, et veniebant ad eum. 31Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca. 32Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. 33Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? 34Dicit eis Iesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius, qui misit me, ut perficiam opus eius. 35Nonne vos dicitis, quod adhuc quattuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem. 36Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam: ut, et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. 37In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. 38Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. 39Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecumque feci. 40Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. 41Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem eius. 42Et mulieri dicebant: Quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. 43Post duos autem dies exiit inde: et abiit in Galilaeam. 44Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia Propheta in sua patria honorem non habet. 45Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Ierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum. 46Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum. 47Hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium eius: incipiebat enim mori. 48Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa, et prodigia videritis, non creditis. 49Dicit ad eum regulus: Domine, descende prius quam moriatur filius meus. 50Dicit ei Iesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. 51Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nunciaverunt dicentes, quia filius eius viveret. 52Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. 53Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: Filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus eius tota. 54Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.