1Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit. 2Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius: et veste purpurea circumdederunt eum. 3Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Iudaeorum: et dabant ei alapas. 4Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. 5(Exivit ergo Iesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum:) Et dicit eis: Ecce homo. 6Cum ergo vidissent eum Pontifices, et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. 7Responderunt ei Iudaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit. 8Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. 9Et ingressus est praetorium iterum: et dixit ad Iesum: Unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. 10Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? 11Respondit Iesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. 12Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. omnis enim, qui se regem facit, contradicit Caesari. 13Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum: et sedit pro tribunali, in loco, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. 14Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Iudaeis: Ecce rex vester. 15Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt Pontifices: Non habemus Regem, nisi Caesarem. 16Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Iesum, et eduxerunt. 17Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae, locum, Hebraice autem Golgotha: 18ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc, et hinc, medium autem Iesum. 19Scripsit autem et titulum Pilatus: et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum. 20Hunc ergo titulum multi Iudaeorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus: Et erat scriptum Hebraice, Graece, et Latine. 21Dicebant ergo Pilato Pontifices Iudaeorum: Noli scribere, Rex Iudaeorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Iudaeorum. 22Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. 23Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, (et fecerunt quattuor partes: unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. 24Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt. 25Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius, Maria Cleophae, et Maria Magdalene. 26Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. 27Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. 28Postea sciens Iesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. 29Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. 30Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. 31Iudaei ergo, (quoniam Parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato, (erat enim magnus dies ille Sabbati) rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. 32Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. 33Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, 34sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis, et aqua. 35Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. 36Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. 37Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. 38Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia, (eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum) ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu. 39Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae, et aloes, quasi libras centum. 40Acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire. 41Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. 42Ibi ergo propter Parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.