1Ego sum vitis vera: et Pater meus agricola est. 2Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. 3Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. 4Manete in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi in me manseritis. 5Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. 6Si quis in me non manserit: mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. 7Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. 8In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. 9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. 10Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in eius dilectione. 11Haec locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. 12Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. 13Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis. 14Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. 15Iam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos: quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. 16Non vos me elegistis: sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. 17Haec mando vobis, ut diligatis invicem. 18Si mundus vos odit: scitote quia me priorem vobis odio habuit. 19Si de mundo fuissetis: mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. 20Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. 21Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum, qui misit me. 22Si non venissem, et locutus non fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. 23Qui me odit: et Patrem meum odit. 24Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. 25Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. 26Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me: 27et vos testimonium perhibebitis, qui ab initio mecum estis.