1Et respondens Iob, ait: 2Vere scio quod ita sit, et quod non iustificetur homo compositus Deo. 3Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. 4Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit? 5Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo. 6Qui commovet terram de loco suo, et columnae eius concutiuntur. 7Qui praecipit Soli, et non oritur: et stellas claudit quasi sub signaculo: 8Qui extendit caelos solus, et graditur super fluctus maris. 9Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora austri. 10Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. 11Si venerit ad me, non videbo eum: si abierit, non intelligam. 12Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis? 13Deus, cuius irae nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem. 14Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? 15Qui etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor. 16Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam. 17In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. 18Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus. 19Si fortitudo quaeritur, robustissimus est: si aequitas iudicii, nemo audet pro me testimonium dicere. 20Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me: si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. 21Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae. 22Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit. 23Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat. 24Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit: quod si non ille est, quis ergo est? 25Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt, et non viderunt bonum. 26Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans ad escam. 27Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor. 28Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. 29Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? 30Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae: 31Tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. 32Neque enim viro qui similis mei est, respondebo: nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri. 33Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. 34Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat. 35Loquar, et non timebo eum: neque enim possum metuens respondere.