1Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo? 2Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quae sub caelo sunt, mea sunt. 3Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. 4Quis revelabit faciem indumenti eius? et in medium oris eius quis intrabit? 5Portas vultus eius quis aperiet? per gyrum dentium eius formido. 6Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. 7Una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas: 8Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. 9Sternutatio eius splendor ignis, et oculi eius, ut palpebrae diluculi. 10De ore eius lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae. 11De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis. 12Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur. 13In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius praecedit egestas. 14Membra carnium eius cohaerentia sibi: mittet contra eum flumina, et ad locum alium non ferentur. 15Cor eius indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. 16Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. 17Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit neque hasta, neque thorax: 18Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum, aes. 19Non fugabit eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundae. 20Quasi stipulam aestimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. 21Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. 22Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. 23Post eum lucebit semita, aestimabit abyssum quasi senescentem. 24Non est super terram potestas, quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. 25Omne sublime videt, ipse est rex super universos filios superbiae.