1Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? 2Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum? 3Incurvantur ad foetum, et pariunt, et rugitus emittunt. 4Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas. 5Quis dimisit onagrum liberum, et vincula eius quis solvit? 6Cui dedi in solitudine domum, et tabernacula eius in terra salsuginis. 7Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit. 8Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit. 9Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum? 10Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo? aut confringet glebas vallium post te? 11Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius, et derelinques ei labores tuos? 12Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget? 13Penna struthionis similis est pennis herodii, et accipitris. 14Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea? 15Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. 16Duratur ad filios suos quasi non sint sui, frustra laboravit nullo timore cogente. 17Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. 18Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem eius. 19Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum? 20Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium eius terror. 21Terram ungula fodit, exultat audacter: in occursum pergit armatis. 22Contemnit pavorem, nec cedit gladio. 23Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clypeus. 24Fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem. 25Ubi audierit buccinam, dicit: Vah, procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. 26Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum? 27Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? 28In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus. 29Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt, 30Pulli eius lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest. 31Et adiecit Dominus, et locutus est ad Iob: 32Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei. 33Respondens autem Iob Domino, dixit: 34Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum. 35Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.