1Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit: 2Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? 3Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi. 4Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? indica mihi si habes intelligentiam. 5Quis posuit mensuras eius, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam? 6Super quo bases illius solidatae sunt? aut quis demisit lapidem angularem eius, 7Cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei? 8Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens: 9Cum ponerem nubem vestimentum eius, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem? 10Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem, et ostia: 11Et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. 12Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum? 13Et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea? 14Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum: 15Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. 16Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti? 17Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? 18Numquid considerasti latitudinem terrae? indica mihi, si nosti, omnia, 19In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit: 20Ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus eius. 21Sciebas tunc quod nasciturus esses? et numerum dierum tuorum noveras? 22Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, 23Quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli? 24Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram? 25Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, 26Ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur, 27Ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes? 28Quis est pluviae pater? vel quis genuit stillas roris? 29De cuius utero egressa est glacies? et gelu de caelo quis genuit? 30In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur. 31Numquid coniungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare? 32Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terrae consurgere facis? 33Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem eius in terra? 34Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? 35Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus? 36Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam? 37Quis enarrabit caelorum rationem, et concentum caeli quis dormire faciet? 38Quando fundebatur pulvis in terra, et glebae compingebantur? 39Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum eius implebis, 40Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur? 41Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad eum, vagientes, eo quod non habeant cibos?