1Habet argentum, venarum suarum principia: et auro locus est, in quo conflatur. 2Ferrum de terra tollitur: et lapis solutus calore, in aes vertitur. 3Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis, et umbram mortis. 4Dividit torrens a populo peregrinante, eos, quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. 5Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est. 6Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum. 7Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. 8Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena. 9Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes. 10In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius. 11Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit. 12Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiae? 13Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium. 14Abyssus dicit: Non est in me: et mare loquitur: Non est mecum. 15Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius. 16Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro. 17Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri: 18Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione eius: trahitur autem sapientia de occultis. 19Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia, nec tincturae mundissimae componetur. 20Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiae? 21Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque caeli latet. 22Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam eius. 23Deus intelligit viam eius, et ipse novit locum illius. 24Ipse enim fines mundi intuetur: et omnia, quae sub caelo sunt, respicit. 25Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura. 26Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus: 27Tunc vidit illam, et enarravit, et praeparavit, et investigavit. 28Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia: et recedere a malo, intelligentia.