1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: 2Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. 3Doctrinam, qua me arguis, audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi. 4Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, 5Quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti. 6Si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit: 7Quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum viderant, dicent: Ubi est? 8Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna. 9Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. 10Filii eius atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. 11Ossa eius implebuntur vitiis adolescentiae eius, et cum eo in pulvere dormient. 12Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua. 13Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. 14Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. 15Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. 16Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae. 17(Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis, et butyri.) 18Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur: iuxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. 19Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non aedificavit eam. 20Nec est satiatus venter eius: et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit. 21Non remansit de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius. 22Cum satiatus fuerit, arctabitur, aestuabit, et omnis dolor irruet super eum. 23Utinam impleatur venter eius, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. 24Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum. 25Gladius eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent, et venient super eum horribiles. 26Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius: devorabit eum ignis, qui non succenditur, affligetur relictus in tabernaculo suo. 27Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum. 28Apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei. 29Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino.