1Filius viginti et unius anni erat Sedechia cum regnare coepisset: et undecim annis regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Amital, filia Ieremiae de Lobna. 2Et fecit malum in oculis Domini, iuxta omnia quae fecerat Ioakim. 3Quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda usquequo proiiceret eos a facie sua: et recessit Sedechia a rege Babylonis. 4Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo, decima mensis: Venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius adversus Ierusalem, et obsederunt eam, et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu. 5Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedechia. 6Mense autem quarto, nona mensis obtinuit fames civitatem: et non erant alimenta populo terrae. 7Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores eius fugerunt, exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duos muros, et ducit ad hortum regis (Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro) et abierunt per viam, quae ducit in eremum. 8Persecutus est autem Chadaeorum exercitus regem: et apprehenderunt Sedechia in deserto, quod est iuxta Iericho: et omnis comitatus eius diffugit ab eo. 9Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath: et locutus est ad eum iudicia. 10Et iugulavit rex Babylonis filios Sedechia in oculis eius: sed et omnes principes Iuda occidit in Reblatha. 11Et oculos Sedechia eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius. 12In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps militiae, qui stabat coram rege Babylonis in Ierusalem. 13Et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Ierusalem, et omnem domum magnam igne combussit. 14Et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum, qui erat cum magistro militiae. 15De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine, transtulit Nabuzardan princeps militiae. 16De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae vinitores, et agricolas. 17Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases, et mare aeneum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et tulerunt omne aes eorum in Babylonem. 18Et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa aerea, quae in ministerio fuerant, tulerunt: et 19hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos: quotquot aurea, aurea: et quotquot argentea, argentea tulit magister militiae: 20et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim aereos, qui erant sub basibus, quas fecerat rex Salomon in domo Domini: non erat pondus aeris omnium horum vasorum. 21De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat. 22Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum: et retiacula, et malogranata super coronam in circuitu, omnia aerea. Similiter columnae secundae, et malogranata. 23Et fuerunt malogranata nonagintasex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur. 24Et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum: et tres custodes vestibuli. 25Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores: et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis. 26Tulit autem eos Nabuzardan magister militiae, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha. 27Et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Iuda de terra sua. 28Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: In anno septimo tria millia et viginti tres Iudaeos: 29In anno octavodecimo Nabuchodonosor transtulit de Ierusalem animas octingentas triginta duas: 30In anno vigesimotertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiae animas Iudaeorum septingentas quadraginta quinque. omnes ergo animae, quattuor millia sexcentae. 31Et factum est in trigesimoseptimo anno transmigrationis Ioachin regis Iuda, duodecimo mense, vigesimaquinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iuda, et eduxit eum de domo carceris. 32Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum eius super thronos regum, qui erant post se in Babylone. 33Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae: 34et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae eius.