1Anno nono Sedechiae regis Iuda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus eius ad Ierusalem, et obsidebant eam. 2Undecimo autem anno Sedechiae, mense quarto, quinta mensis aperta est civitas. 3Et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media: Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis. 4Cumque vidisset eos Sedechiae rex Iuda, et omnes viri bellatores, fugerunt: et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam, quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti. 5Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum: et comprehenderunt Sedechiae in campo solitudinis Ierichontinae, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha, quae est in Terra Emath: et locutus est ad eum iudicia. 6Et occidit rex Babylonis filios Sedechiae in Reblatha, in oculis eius: et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis. 7Oculos quoque Sedechiae eruit: et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem. 8Domum quoque regis, et domum vulgi succenderunt Chaldaei igne, et murum Ierusalem subverterunt. 9Et reliquias populi, qui remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem. 10Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in Terra Iuda: et dedit eis vineas, et cisternas in die illa. 11Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro militum, dicens: 12Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed, ut voluerit, sic facias ei. 13Misit ergo Nabuzardan princeps militiae, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis, 14miserunt, et tulerunt Ieremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret in domum, et habitaret in populo. 15Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens: 16Vade, et dic Abdemelech Aethiopi, dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum: et erunt in conspectu tuo in die illa. 17Et liberabo te in die illa, ait Dominus: et non traderis in manus virorum, quos tu formidas: 18Sed eruens liberabo te, et gladio non cades: sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.