1Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in diebus Ioakim filii Iosiae regis Iuda, dicens: 2Vade ad domum Rechabitarum: et loquere eis, et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum. 3Et assumpsi Iezoniam filium Ieremiae filii Habsaniae, et fratres eius, et omnes filios eius, et universam domum Rechabitarum: 4Et introduxi eos in domum Domini ad gazophylacium filiorum Hanan, filii Iegedeliae hominis Dei, quod erat iuxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli. 5Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices: et dixi ad eos: Bibite vinum. 6Qui responderunt: Non bibemus vinum: quia Ionadab filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri usque in sempiternum: 7Et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae, in qua vos peregrinamini. 8Obedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus, quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos, et mulieres nostrae, filii, et filiae nostrae: 9et non aedificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus: 10sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus iuxta omnia, quae praecepit nobis Ionadab pater noster. 11Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldaeorum, et a facie exercitus Syriae: et mansimus in Ierusalem. 12Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, dicens: 13Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vade, et dic viris Iuda, et habitatoribus Ierusalem: Numquid non recipietis disciplinam ut obediatis verbis meis, dicit Dominus? 14Praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum: et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt praecepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi. 15Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo, mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos: et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me. 16Firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi. 17Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Iuda, et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt: vocavi illos, et non responderunt mihi. 18Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Pro eo quod obedistis praecepto Ionadab patris vestri, et custodistis omnia mandata eius, et fecistis universa, quae praecepit vobis: 19Propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.